[7] hippodameque graeca, quae in η exeunt, plerumque ipsum η in 'ia' solvunt, ut Hippodame Hippodamia, Penelope Penelopia. fabula talis est: Hippodame filia fuit Oenomai, regis Elidis et Pi- sarum. hic equos habuit velocissimos, utpote ventorum flatu crea- tos. qui procos filiae multos necavit, sub hac condicione provoca- tos ad curule certamen, ut aut victus traderet filiam, aut victos necaret. postea cum Pelopem amasset Hippodamia, corrupit Myr- tilum, aurigam patris, primi coitus pactione. qui factis cereis axi- bus cum, victore Pelope, a puella promissum posceret praemium, ab eius marito praecipitatus in mare est, cui nomen inposuit: nam ab eo Myrtoum dicitur pelagus. umeroque pelops insignis eburno Tantalus, pater Pelopis, volens deorum temptare divinita- tem, invitatis filium suum epulandum adposuit. a quo omnes dii abstinuerunt, excepta Cerere, quae bracchium eius consumpsit. postea dii, punito Tantalo, cum voluissent eius filium revocare ab inferis, Ceres ei eburneum bracchium restituit. quod ideo fingitur, quia Ceres ipsa est terra, quae corpora universa consumit, ossa tantum reservans.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.